Materia & forma baptismi debent simul cō currere concurrere

¶ An in sacramento baptismi, oporteat simul concurrere materiam & formam baptismi? Respond. Respondeo secundũ secundum omnes quòd sic. Patet ex Augustino, & habetur cap. detrahe. p. q. 1. accedit verbum ad elementum, et sit sacramẽ tum sacramentum . Ista autem simultas secũdũ secundum Scotum intelligitur modo humano: quia euangelistę evangelistae loquuntur hominibus, ac proindè satis est, quòd materia & forma sint simul, eo modo quo aliqua dicuntur esse simul apud homines. Non credo tamen quòd requiratur quòd antequàm immersio aquæ finiatur, incipiant̃ incipiantur verba, sed sufficit quòd post quàm dixit, ego te baptizo in nomine patris, & filij, & spiritus sancti, mittatur aqua. Nec de hoc dubito, iam enim iste est baptizatus in nomine patris, et filij. &c. sicuti sicut in euangelio præceptũ præceptum est. Et hæc de baptismo.
Loading...