Materia cōfirmatiōis confirmationis est chrisma.

¶ QVÆritur, quæ sit materia huius sacramẽti sacramenti ? necessario .n. enim est danda in eo aliqua materia, vt patet ex ritu eccles. & auctoritatibus sanctorũ sanctorum , & quia omnia alia sacramenta cōstāt constant ex materia & forma, ego etiam hoc. Et oppositum dicere esset temerarium, nam in forma huius sacramenti signatur materia, dicitur enim consigno te signo crucis, & confirmo te chrismate salutis. Respon. Respondeo quód materia huius sacramenti est chrisma. Hoc vocabulum est græcum, & accepit ecclesia illud ex Diony. 2. ca. 4. de ecclesiastica hierarchia & significat vnguẽtum vnguentum cō positum compositum ex oleo & balsamo, vt patet in ca. vno de sacra vnctione. Balsamũ Balsamum autem necessarium est in materia confirmationis necessitate præcepti, vt pa| tet ex cap. vno, & ca. nouissimè de cō secra consecra . d. 5. & ca. 1. de sacramentis non iterandis, & ex ritu ecclesiæ. Non est autem necessarium necessitate sacramenti: nam balsamum est in sola Sytia terra paganorum, & difficultèr potest inueniri, & non videtur quod materiam tam arduam voluerit Deus esse materiam sacramenti, non est ergo necessarium de essentia sacramẽti sacramenti , sicut nec aqua in consecratione sanguinis.
Hoc tenet Caieta. 3. p. q. 72. arti. 2. hoc etiam probatur ex cap. 1. pastoralis de sacramentis non iterandis, vbi habetur quòd quidam per errorem fuit confirmatus oleo benedicto sine balsamo, & quæsitum est, an esset iterandum sacramentum? & respōsum responsum est, nihil esse iterandum, sed cautè supplendum quod incautè fuerat omissum. Si illud fuit sacramentum ergo chrisma non est de necessitate sacramenti, si autem | non debuit iterari, ergo certè fuit sacramentum, licet posteá propter præ ceptum chrismate vngeretur. Credo ergo probabilissimè quod chrisma non est de essentia sacramẽti sacramenti cōfirmationis confirmationis : aliâs em̃ enim raro esset sacramentũ sacramentum , nam etiā etiam puto negociatores decipere nos vendentes non balsamum pro balsamo.
Loading...