Chrisma in confirmatione debet esse consecratum.

¶ QVÆRITVR, an sit necessarium quòd chrisma sit consecratum? Respond. Respondetur quod sic. Ita tenet Scotus, Duran. Palu. Marsi. Siluest. Florenti. & omnes, & videtur idem sentire sanctus Tho. 3. p. q. 72. arti. 3. vnde si chrismate non consecrato per errorẽ errorem quis confirmaretur, non esset confirmatus nam Christus hoc instituit, quod patet ex ritu ecclesiæ, & auctoritate antiquorum doctorũ doctorum . Cypria. in opusculo de vnctione chrismatis, & Dionysius, ca. 4. de ecclesiasti. hierarch. Ratio huius assignat̃ assignatur à S. Tho. Ricard. | Alex. & Bonauẽ Bonaven . Quia cum sacramentũ sacramentum sanctificet actione, oportet vt in se sit sanctũ sanctum & proptereà congruũ congruum fuit, vt ipsa materia habeat in se sanctificationẽ sanctificationem . Sed est differẽtia differentia inter materias sacramentorum, nam aliquas sanctificauit Christus immediate, vt sunt materiæ illorũ illorum sacramẽtorũ sacramentorum quibus Xp̃s Christus est vsus scilicet baptismi, & eucharistiæ. Aliorum verò sacramentorũ sacramentorum quibus Christus non est vsus materias non sanctificauit, vt materiā materiam confirmationis &c. Et ideò necesse est, quod tales materiæ consecrent̃ consecrentur . Et licet Xp̃s Christus receperit vnctionẽ vnctionem á Magdalena, & in sepulchro, illud fuit modo humano, non sacramẽtali sacramentali vel spirituali, vel ad aliquẽ aliquem effectũ effectum spiritualem, sicut sanctificauit aquas in baptismo, non tamen quando bibebat, nec panẽ panem quando cōmedebat commedebat .
Loading...