An solus episcopus possit cō firmare confirmare

¶ QVÆritur, an solus episcopus possit hoc sacramentum conferre? Quæ rit hoc, sanct. Tho. 3. p. q. 72. ar. 11. Respon. Respondeo quòd licet de hoc sint variæ opiniones, dicendum tamen est cum sanct. | Tho. Alexan. & Palu. 4. di. 7. q. 4. & Marsi. 4. q. 5. quòd propria auctoritate non potest simplex sacerdos confirmare, & si tentet, nihil faciet. Nihilominus ex commissione papę papae quilibet sacerdos posset confirmare. Hoc patet auctoritate ecclesiæ ex facto Gregorij, vt habetur. 95. d. cap. peruenit, ait Gregorius, ad nos quosdam scandalizatos fuisse, quòd presbyteros prohibuimus confirmare. Et post dicit ad Ianuarium, & si de hac re aliqui contristantur, vbi episcopi desint concedimus quód presbyteri signent in fronte baptizatum. Et in concilio Florẽti Florenti . sub Euge. 4. in extrauagā extravagan . de vnione Armenio. instruẽdo instruendo Armenos, numerant̃ numerantur septẽ septem sacramẽta sacramenta , & secũdũ secundum est cō firmatio confirmatio , cuius ordinarius minister est episcopus. Nihilominus ex dispensatione sedis apostolicæ, & rationabili causa simplex sacerdos potest hoc sa| cramentum ministrare.
Loading...