De ritu confirmationis, & susceptore cō firmati confirmati , patrino

¶ CIRCA ritum huius sacramenti notandum, quod susceptores confirmā di confirmandi , seu patrini debent esse confirmati: vt patet de consec. di. 4. c. in baptismate. Et si patrinus non confirmatus teneat, non oritur inde cognatio spiritualis: quæ aliâs oriretur: quia non est verus susceptor. Quilibet autem confirmatus potest esse patrinus, nisi vir vxoris, & vxor viri. Si vir tamen teneat vxorem indè oritur affinitas, & si sciẽ tèr scientèr fecerit, non potest petere debitum: tenetur tamen reddere. Et contrahitur in hoc sacramento tanta affinitas, quanta in baptismo. Et non possunt esse susceptores plures sed vnus, & debet esse alius quam in baptismo. Quòd autem fiat signatio in fronte non videtur esse de essentia huius sacramenti. Quia in euangelio non legimus nisi quòd imponebant manus super illos. | Quòd autem fiat per modũ modum crucis, patet esse necessarium, quia in forma dicitur, consigno te signo crucis. Oleũ Oleum etiā etiam necessariũ necesaarium est, & ritus ecclesiæ tenet quòd confirmatus non lauet oleũ oleum per. 7. dies: sed hoc non est de essentia. Et hæc de sacramẽto sacramento confirmationis.
Loading...