In eucha. eucharistia non manet substantia pāis panis & vini.

¶ DVBITAtur, an in eucharistia maneat substantia panis, & vini? Ad hoc. S. Tho. 3. p. q. 75. arti. 2. & omnes doctores dicunt quòd non, & hoc de fide tenendum est. Et fuit determinatum in concilio Constatino se. 8. vbi condemnatus fuit Vuicleph qui oppositum tenebat. Et in concilio Lateranensi in ca. firmiter de summa Trinitate, & fide catholi. Definit autem per consecrationem esse ibi panis, materia, & forma, manentibus accidenti| bus, et incipit ibi esse corpus Christi loco panis. Non tamen dicitur panis annihilari licet nihil ipsius maneat, quia omnis motus accipit nomẽ nomen à termino ad quem, sicut vocamus calefactionẽ calefactionem quando ex aqua frigida fit calida, ꝗa quia illa actio terminatur ad calorem. Cum igitur conuersio ista non habeat pro termino desitionem panis, sed pręsentia praesentia corporis Xp̃i Christi sub his speciebus, ideò non est dicenda ānihilatio annihilatio panis, sed conuersio: licet desinat esse materia et forma panis secundũ secundum se et quodlibet sui. Disputatio videtur de nomine, sed hoc modo dicitur cōueniẽtius conuenientius .
Loading...