Christꝰ Christus est totus in tota hostia, et i in qualibet parte.

¶ QVÆritur, vtrum Christus sit totus in tota hostia, & totus in qualibet parte hostiæ? S. Tho. ingenue fatetur se nescire modum, quo Christus est in hoc sacramento. Alexan. de Ales. 4. p. q. 40. Altisiodorensis, Ricardus Bonauentu. Palu. Durā Duran . Capreo. S. Thomas, & omnes antiqui ponunt hunc modum, & dicunt quòd Christus est totus in tota hostia, & totus in quali| bet eius parte, & quod omnes partes Christi sunt simul cum qualibet parte hostiæ, sed non simul inter se, nam corpus Christi in hostia est extensiuè & semptem pedum. Nec mẽbra membra Christi in hostia sunt simul sed sicut in cæ lo. Quantitas enim habet duo officia, vnum est separare partẽ partem ex parte subiecti, ita quód caput sit extra pedes, & brachia extra crura. Alterum est extendere partes in situ in ordine ad locũ locum . Quantitas ergo in eucharistia exercet officium primum, non tamen secundum: nam si Christi corpus non esset in hostia extensum, non esset organizatum, nec cum figura, & viueret ibi violentèr. Hunc etiam modum tenet Scotus, Maio. & Marsilius. Ex quo sequitur quòd corpus Christi in eucharistia verè, & sine fictione quacun quacunque potest à nobis imaginari cuiuscun cuiuscunque figuræ voluerimus. Et si de pingitur | crucifixus, eo modo se haberet, sicut si esset vnus puer tantillus, sicut est imago crucifixi in hostia, nam vbi sunt oculi imaginis est oculus Christi, & vbi manus imaginis, ibi et manus Christi, quomodocùnque figurata sit imago. Hæc non est mala imaginatio.
Loading...