Christꝰ Christus an videri possit in eucharist eucharistia .

¶ QVÆRITVR, vtrum Christus possit videri in hostia? Resp. Respondeo ex sanct. Tho. 3. p. q. 76. art. 7. quòd naturaliter loquendo nullus oculus corporeus, præter oculum Christi potest videre Christum in eucharistia, nec oculus corporis glorificati. Idem dicit Scotus 4. d. 10. quæst. 9. & Marsilius. q. 7, ar. 3. | & Durand. di. 10. q. 4. Secundò dico quòd oculus Christi in eucharistia videt se existentem in eucharistia. Hoc sanct. Tho. 3. p. q. 76. ar. 7. ad secundũ secundum . Et quia litera est ibi mendosa, debet sic legi. Ad. 2. dicendum quod oculus corporalis Christi videt se in sacramẽto sacramento , non tamen potest videre ipsum modum existendi quo est sub sacramento quod pertinet ad intellectum. Tertiò dico quód oculus corporalis, tam viatoris, quàm beati, per miraculum potest Christum videre in eucharistia. Hoc sanct. Tho. & conuenit etiā etiam Scotus. Et hæc de oculo corporali. Vtrũ Vtrum verò per intellectum possit Christus videri, & eius modus existẽdi existendi in hoc sacramento? Dico cum sanct. Thom. loco citato nunc quód naturaliter loquendo nullus intellectus humanus, aut angelicus coniunctus, aut separatus potest cognoscere Christũ Christum in hoc | sacramento secundũ secundum quòd est sub speciebus. Patet quia iste modus existendi est supernaturalis excedens totā totam naturæ facultatem. Secundò dico quod beati vident hoc mysterium, sed in verbo nam cùm hoc sacramẽtum sacramentum sit vnũ unum præ cipuum de substantia fidei, & vissio correspōdeat correspondeat fidei, & spei, beati vidẽt vident illud: sicut audiuimus em̃ enim sic vidimus in ciuitate dñi domini Dei nostri spalm Psalm . 47.
Loading...