¶ QVÆritur, an quando in hostia
apparet puerulus, vel aliquid aliud (sicut
sępè
saepè
apparuit Grego. & Paschasio) sit ibi realiter Christus? S. Tho.
3. p. q. 76. arti. 8. dicit quòd dupliciter
potest fieri huiusmodi apparitio. Primò per modum transeuntis, ita quòd
subito redit hostia ad suam propriam
formā
formam
, & tunc à parte rei nulla est facta mutatio, sed solúm ex parte oculorum, & sensuum nostrorum: sicut
ꝓ
phetis
prophetis
apparebant vissiones
animaliũ
animalium
|
& bestiarum, quæ tamen non erant a
parte rei. Fit
autẽ
autem
hoc in eucharistia
aliquandò vt sciamus ibi esse corpus
Christi. Secundo modo potest fieri talis aparitio perseueranter, & tunc à
parte rei facta est vera mutatio specierum. Et si in forma carnis, aut sanguinis appareat non sunt sumendæ propter horrorem species illæ, & quia humanis carnibus vesci illicitum videtur. Essent tamen prædictæ species adorandæ sicut anteà.