An accidẽtia accidentia maneāt maneant sine subiecto in euchar eucharistia .

¶ QVÆRITVR, an accidentia maneāt maneant sine subiecto in hoc sacramẽ to sacramento , vel an species quæ sunt in hoc sacramento habeant aliquod subiectũ subiectum ? Sanctus Thomas. 3. p. q. 77. artic. 1. & omnes concorditer dicunt, quòd accidentia manent sine subiecto in hoc sacramento. Quia non sunt in pane, cum ille iam desierit esse. Nec sũt sunt in corpore Christi, quia accidens migrare non | potest de subiecto in subiectũ subiectum . Et etiā etiam quia Xp̃us Christus habet iam alia accidentia, nec ista cōueniunt conueniunt illi. Et sic est determinatũ determinatum in ca. firmiter de sum. Trinit. & fide catholica. Quantitas autem est sine subiecto miraculose à Deo substentata. Aliæ verò qualitates, vt albedo, caliditas, frigiditas, & aliæ similes sunt in quantitate sine miraculo, & sine speciali Dei concursu. Sicut enim in actibꝰ actibus naturalibus principale agẽs agens est substantia, tamen non mediante se, sed mediante accidente, sic in causalitate causæ materialis, principale subiectũ subiectum accidẽtiũ accidentium est substātia substantia corporea, sed non immediate sed quātitate quantitate mediāte mediante . Et tales q̃litates qualitates sine miraculo nouo, habẽt habent suas oꝑationes operationes : nam species vini cōsecrati consecrati frigefaciunt naturalitèr si vinũ vinum erat frigidũ frigidum : nam frigefacere non cōuenit conuenit substātię substantiae nisi frigiditatis ratiōe ratione , cum ergo ibi sit frigiditas naturalitèr frigefacit. | Sic igitur species consecratæ faciunt, & producunt quicquid agere, & producere possent, si manerent cum substantia panis, & vini.
Loading...