An sit danda eucharistia non habentibus vsũ vsum rationis

¶ QVÆRITVR, quibus sit danda eucharistia, vtrum possit dari non habentibus vsum rationis? S. Tho. 4. dis. 9. &. 3. p. q. 80. a. 9. cum alijs doctoribꝰ doctoribus respōdet respondet cum distinctione. Non habẽtes habentes vsũ vsum rationis sunt in duplici differentia, quidam qui dicuntur non habere, quia parunt habent, vt sunt hebetes, et rudes: & istis nullo modo est eucharistia neganda. Alij sunt totaliter priuati vsu rationis. Et isti sunt in dupplici differẽ | fol. 59r tia diffe rentia , quidam qui nunquàm habuerunt vsum rationis, vt sunt pueri, & amentes à natiuitate: & talibus non est danda eucharistia, quia non habent deuotionem: nec diiudicant corpus dñi domini ab alijs cibis. Alij sunt qui aliquandò habuerunt vsum rationis, vt frenetici: & talibus si non sit periculum irreuerẽ tiæ irreuerentiæ , vel vomitus, & prius pœnituerint & habuerint deuotionem ad eucharistiam, & petierint: licet posteà in frenesim inciderint, non debet negari: quia per ea quæ naturalia sunt non debet quis perdere beneficia gratuita.
Hoc probatur duobus decretis, ca. qui recedunt, & c. is qui. 26. q. 6. & tales recipient in sumptione eucharistiæ gratiam, & omnes alios effectus sacramẽ ti sacramenti : licet in hoc non conueniat Caieta. 3. p. q. 79. a. 1. sed oppositum cum sancto Tho. credo verum. De pueris etiam, licet consuetum fuerit olim apud ali| quas ecclesias, vt daretur eis eucharistia, dicimus eum. S. Tho quòd non tenentur eam recipere: nec conueniens est quod illis detur. Hoc patet ex vsu ecclesiæ, quæ quidem non permitteretur tam enormitèr errare. Item quia pueri post baptismum sunt in gratia, quā quam non possunt perdere sine culpa sua: sed culpam ante vsum rationis cōmittere committere non possunt, ergo non tenentur de necessitate recipere eucharistiam, aliâs baptismus non sufficeret ad salutem: quod assere est hæreticum. Non conuenit autem, vt recipiant eam propter pericula vomitus, & eructatiōis eructationis , vel alterius irreuerentiæ: quæ frequẽs frequens est in pueris. Ideò nunc in ecclesia illis eucharistiam conferre, sacrilegum esset. Si autem de facto daretur illis, reciperent gratiam.
Loading...