An liceat quo tidie eucharist. eucharistia sumere.

¶ QVÆRITVR, vtrũ vtrum liceat quotidiè sumere eucharistiā eucharistiam ? S. Tho. 3: p. | q. 80. arti. 10. respondet, quòd eucharistia duppliciter cōsideratur consideratur vno modo secundùm se, secundùm quód confert gratiam ex opere operato sumenti ipsam. Et quantum ad hoc non solũ solum quotidiè, verum sæpè in die quolibet esset sumenda, vt gratia augeretur. Secundo modo potest cōsiderari considerari ex parte nostra, ex qua requiritur reuerentia, & deuotio: & secundùm hoc non est conueniens, quòd homo accedat quotiescun quotiescunque potuerit, sed expectet commodum tempus quo sit deuotus. Qui igitur se inuenerit cum deuotione, & non distractum, laudabilitèr quotidiè cōmunicabit communicabit , vt patet ex consuetudine primitiuæ ecclesiæ. Et ꝗa quia nũc nunc etiā etiam laudātur laudantur qui quotidiê celebrāt celebrant . Patet etiā etiam Augusti. auctoritate de verbis dñi domini , panis ( inꝗt inquit ) iste quotidianus est, accipe quotidiè, vt quotidiè tibi ꝓssit prosit : sic tamen viue, vt quotidiè merearis accipere . | Sed quia sunt multa impedimẽta impedimenta , laudabile est aliqñ aliquando abstinere, vt Augusti. dicit libro de ecclesiasticis dogmatibus. Et habetur in ca. quotidie de cō secratione consecratione distinctio. 2. quotidie communicare, nec laudo, nec vitupero. Gerson super magistrum tractatu. 9. dicit quod illi qui proptereá cuod quod frigidi sunt (alioquin sine peccato) recedunt ab eucharistia, sunt similes illis qui frigent, & nolunt accedere ad ignem. Effectus enim eucharistiæ est ipsa deuotio, nun quid prius vis effectum eucharistiæ quàm ipsam eucharistiam? Presbyteris igitur laudabilius est communicare quotidie. Vnde Gregorius. 4. li. dialogorũ dialogorum , ca. 56. refert Cassiũ Cassium Narniensiũ Narniensium episcopum quotidie celebrā tem celebrantem , & in celebratione flentem. Et dicit, mandatum dñi domini accepisse per reuelationẽ reuelationem cuidam alteri factam operare quod operaris, non cesset manus tua, | non cesset pes tuus &c. Et Ambrosius . Graue est quòd ad mensam tuam mũ do mundo corde, & innocẽtibus innocentibus manibus non venimus: sed grauius est, si quia peccata metuimus sacrificium non reddamus. De secularibus autẽ autem dicimus in primitiua ecclesia eos frequentissmè frequentissimè , & forsan quotidie cōmunicasse communicasse . Posteá cessante numero fidelium, tempore Augustini fiebat hoc rarius, quibusdam quotidie, alijs dñicis dominicis diebus hoc facientibus, vt ait Augustinus in epistola ad Ianuarium. Et habetur. 12. d. ca. illa autem. Posteà Fabianus papa præcepit, vt saltem ter in anno omnes cōmunicarent communicarent , scilicet in pascha, penthecoste, & in natiuitate dni domini . Tā dem Tandem papa Innocentius tertius vel propter multitudinem fidelium, vel propter eorum indeuotionem, traxit cō munionem communionem ad hoc, vt satisfacerent sumendo semel in anno, vt patet in cap. | omnis vtriusque sæxus de poenitẽtijs poenitentijs , & remissionibus. Laudabile tamẽ tamen est vt sępe saepe fideles communicent.
Loading...