An missa mali sacerdotis prosit tatũ tantum sicut missa boni.

QVÆRITVR, vtrum missa sacerdotis mali tantum prosit alijs, sicut missa boni? S. Tho. 3. p. q. 82. art. 6. dicit quòd in missa duo sunt consideranda scilicet ipsum sacramentum, & orationes quæ in ea dicuntur ac oblatio sacrificij. Quātum Quantum ad primum quod est principale, non minus valet sacerdotis mali missa, quàm missa boni ex opere operato. Orationes autem possunt dupliciter cōsiderari considerari . Vno modo in quā tum quantum procedunt ab hac priuata persona: & ex hac parte maioris efficacię efficaciae sunt orationes boni sacerdotis, quàm orationes mali: quia licet aliquandò Deus audiat malos tamen certum est quòd potius audit bonos. Alio modo possunt considerari prædictæ orationes tanquam procedentes â celebrante in persona ecclesiæ: & quantum ad hoc tantam efficaciā efficaciam habet oratio mali, sicut oratio boni sacerdotis, & e con| tra. Et idem dicendum est de horis canonicis, quæ si dicantur á ministro ecclesiæ, etiam in peccato mortali prosunt, quia dicuntur in persona ecclesiæ. Quoniam is cui mittitur aliquid non respicit per quẽ quem mittatur, sed quis & quid mittat: hæc sanct. Tho. Si em̃ enim quis mitteret seruum ad dandam eleemosynam, licet seruus doleret, & repugnaret, nihilominus eleemosyna valeret omnibus illis pro quibus offertur. Sic sacerdos cùm sit minister ecclesię ecclesiae missam celebrans, licet peccet ipse, prodest tamẽ tamen alijs eius sacrificiũ sacrificium . Ex parte autem orationum, & ipsius oblationis, quo melior fuerit minister eo magis accepta erit oblatio: facilius enim & sępius saepius , & amplius impetrat bonus, quám malus. Augetur etiā etiam valor missæ ex assistentia audientium: offerunt enim sacrificium circunstantes. Vnde in canone dicitur, pro quibꝰ quibus | tibi offerimus, vel qui tibi offerunt. Vn đ Vnde regularitèr maioris valoris est missa dicta vbi sũt sunt multi, quam vbi sunt pauci.
Loading...