Missam hæretici, scismatici et degradati, an liceat audire.

¶ QVÆritur, an liceat audire missā missam & suscipere cōmunionem communionem à clericis hæreticis, scismaticis, & excōmunicatis excommunicatis . S. Tho. 3. p. q. 82. ar. 8. dicit, quòd à publicè suspensis ab ecclesia non licet quia ecclesia prohibet, vt à concubinarijs publicis, & à simoniacis: ab alijs autem licitum est. Sed nota quod hęc hæc determinatio. S. Tho. vera est secundùm ius antiquum. 23. d. c. nullus, vbi dicitur. Nullus audiat missam sacerdotis quem indubitantèr nouit habere concubinam. Et in cap. sequenti hoc idem mandatur sub excōmunicatione excommunicatione . Et Gregorius. 4. dialogorum, & habetur. 24. q. 2. ca. coepit, dicit de puero Hermigildo filio regis Hispaniæ, quòd cum egrotaret ægrotaret , mandauit ei pater, vt sumeret eucharistiam ab episcopo Arriano, qui noluit, propter quod à patre interfectus est: & â Gregorio martyr reputatur. Sed nunc non vide| tur stādum standum in illo iure antiquo, quia in concilio Constantiensi determinatum est, quòd non tenemur vitare excōmunicatos excommunicatos , nisi sint nominatim excōmunicati excommunicati , vel manifesti percusores clericorum. Idem habetur in concilio Basilien. Basiliensi si aliquam habent auctoritatem, & in cap. cùm non ab homine de sententia excommunicationis, dicitur quód occultè excommunicatus non debet publicè vitari. Admonet tamen Palu. quòd quando ego scio sacerdotem esse peccatorem, licet sciam occultè benè facerem, sine scādalo scandalo aliorum me separans ab auditione missæ eius, & à receptione sacramentorum: vt illi incutiam ruborem, & moueam illum ad poenitentiam. Et sic intelliguntur cap. nostra, & cap. nisi de clerico excommunicato.
Loading...