An liceat pluries in die celebrare.

¶ QVÆritur, an oporteat pluries in die celebrare? Respondeo, quòd in capit. consuluisti, & capit. te referente, de celebra. missarum, prohibitum est | pluries in die celebrare, & communicare. Sed ponuntur plures exceptiones quas ego non intelligo. Prima est in natiuitate dñi domini , in qua ter celebramꝰ celebramus & hæc clara est. Secundam ponit Siluester si defunctꝰ defunctus sit præsens post missam celebratam. Tũc Tunc forsan hęc haec erat consuetudo: quæ iam videtur abrrogata abrogata . Si tamen aliquis hoc faceret non reputaretur peccare mortaliter. Tertia quando est necessarium infirmis viaticum porrigere, & aliter haberi non potest . Quarta, pro necessitate peregrinorũ peregrinorum , si peregrinantes in die festo venerunt post missam celebratā celebratam . Ego miror certè, & puto quod āte ante non erat ita arcta cō suetudo consuetudo semel tm̃ tamen celebrādi celebrandi , sicut nũc nunc est. Quinta pro necessitate nuptiarũ nuptiarum scilicet quando tẽpus tempus laberet̃ laberetur , & non possent nuptię nuptiae differri. Has exceptiones ponit etiā etiam Raymũ Raymundus . Sexta secũdũ secundum Hostiẽsẽ Hostiensem quando quis habet duas ecclesias, etiam si | vna sit in titulo, & alia cōmendata commendata : & hæc consuetudo adhuc durat. Septima quando eodem die occurrũt occurrunt duæ missæ, vna de die, alia de ieiunio. Hos, 7. casus ponit Palu. 4. d. 12. q. 1. arti. 4. vbi notat quod omnes prædictę praedictae exceptiones intelliguntur quando sacerdos est ieiunus, aliâs in nulla necessitate licet Panor. in dicto cap. consuluisti, ponit 8. exceptiones. 7. prædictas, & octauā octauam si superueniat aliqua magna persona, vt episcopus & similes, quos non licet transire sine auditione missæ. Et idẽ idem est (ait Siluester) de quolibet alio in die festo, quoniam habet præceptum audiendi missam. Glo. in dicto ca. ponit nonā nonam . s. si esset cōsuetum consuetum in aliqua ecclesia dicere duas missas, & non sit nisi vnus sacerdos idoneus ad celebrā dum celebrandum . Addunt aliqui decimā decimam propter paupertatem ecclesiarum, & raritatẽ raritatem sacerdotũ sacerdotum . Et hoc habetur in iure. 21. | q. 1. ca. clericus in fine. & de electione ca. dudum, &. 10. q. 3. ca. vnio. & ita habet etiam consuetudo. Siluester addit vndecimam, scilicet quandócunq: quandócunque occurrit necessitas arbitrio boni viri. Probat ex dicto ca. consuluisti, vbi dicitur, quod propter necessitatẽ necessitatem licet pluries celebrare. Ex quo dicto eliciũt eliciunt doctores hos casus. Notat Palu. quod non licet sacerdoti pluries in die quauis quamvis celebrare. Pro quacũ  quacumque aũt autem necessitate nemini licet bis cōmunicare communicare in die eodẽ eodem
Loading...