Ecclesia quomodo violetur, & reconcilietur.

¶ QVÆritur, quomō quomodo violetur ecclesia, et qualitèr recōciliari reconciliari debet. Resp. Respondeo ꝙ. quod ecclesia violat̃ violatur in duobus casibus: vt habet̃ habetur de cōse conse . ecclesiæ ca. vltimo, & c. significasti de adult. Primꝰ Primus est, si in ecclesia effũdat̃ effudantur sanguis: & hoc intelligẽ dũ intelligendum est de graui effusione, nam si pugno | aliquem in náribus, & fluat sanguis etiam in magna quātitate quantitate non polluitur ecclesia. Et etiam intelligitur de effusione iniusta. Si enim quispiam se defendendo occîdat aliquem in ecclesia, non propterea violatur. Nec oportet quòd sanguis cadat intra ecclesiam, ad hoc vt violetur: sufficit enim quod ibi effundatur, etiā etiam si percussus grauitèr, exeat statim ab ecclesia ante anteque sanguis cadat. Secundus casus est emissio seminis, non solùm illicita, sed etiā etiam licita viri cum vxore. Pollutio tamen in somnis quacunque ex causa proueniat, non violat ecclesiam. Additur tertius casus, scilicet si in ecclesia sepeliatur excōmunicatus excommunicatus denunciatus.
De modo autem quo ecclesia debet reconciliari post postquam fuerit polluta, distinguendum est, quia vel ecclesia est consecrata, aut dedicata, & sic a solo episcopo est reconcilianda: nisi ipse, | vel papa alteri cōmisserit commisserit : potest autẽ autem cōmitti committi clerico cuicunque. Si autem ecclesia non fuerit consecrata, sed solum benedicta, potest à simplici sacerdote reconciliari. Si autem episcopus ægrotaret, & nolet cōmittere committere alteri quod eam reconciliet, potest dare licentiam quód celebrentur ibi diuina quous quousque ipse possit eam consecrare. Si autem vitia sint occulta, non opus est ecclesiam reconciliari, vt tenet beatus Antoninus, Guillelm. & Hostiẽsis Hostiensis . Si autem sint publica reconcilietur. Fiunt autẽ autem publica vel ex confessione eorũ eorum qui fecerunt, vel ex euidẽtia euidentia facti. Ratio Ioannis Andreæ est, quia ecclesia non iudicat de occultis.
Loading...