LOCVM hodierna mihi diſputatione tractãdum , viri grauiſ ſimi, qui de ſumma facie (quod aiunt) ſpectauerit, apertiorem fortaſ ſe exiſtimabit, quàm vt no ſtram explicando diligentiam deſideret, aut laborem. Qui verò introſpicere curioſius velit, comperiet ſanè, multas in profundo veritates deliteſcere, pluſque habere in receſ ſu, ꝗ̈ in fronte promittit. Niſi pœnitẽtiam (inquit apud Lucã dñs ) habueritis, omnes peribitis. Qui quidem locus, quæ ſtionem licet ſimplicem continere videatur, multiplicem tamen diſ ſerendi materiam ſubminiſtrat. Nam cùm duplex in pœnitẽtiæ nomine ſignificatio ſit & virtutis & ſacramẽti , mox animaduertitur diſputationem meam in duas eſ ſe partes diuidendam: quarum altera verſetur circa pœnitentiæ virtutem, altera circa pœnitentiæ ſacramentum. Hęc enim tractandi forma, atq; particio, à magiſtro ſententiarum diſt. 14. primũ accepta, vniuerſis deinde theologis vſur pata eſt. Cumq; de vtroq; partitionis mẽbro infinitas prope modum quę ſtiones authores ſcholaſtici perſequantur: at ego, ſex mihi præ cipuas ex intimis huius loci viſceribus eruendas putaui: quibus omnino expoſitis, nihil eſ ſe video, quod amplius ad thematis intelligentiam, deſideretur. Ac principio ſtatim, cõ trouerſia illa veniet in mediũ , quæ fundamẽ tum eſt cæterarũ . An pœnitẽcia ſit dolor de peccatis, qua ratione contra Deũ fuere commiſ ſa. Eueſtigio ſequeretur altera: Sit ne pœ nitentia virtus. Succedet ſuo ordine, tertia, An ſine pœnitentiæ virtute ſalus peccãtibus eſ ſe poſsit. Quarto loco id quæremus, an ſit de pœnitentię virtute peculiare præceptum. Quintò in dubium vocabitur. Num etiã pœ nitentiæ ſacramentum ſit ad ſalutem neceſ ſarium. Poſtremò, an hoc idem ſacramentum, euangelico iure præceptum ſit. Has controuerſias, tãtiſper dũ definire cõtẽdo vos, viros ornatiſsimos, noſtrę huius cõ ſultatiõis & auditores & iudices, quæ ſo diligẽter attendite.