THEMA RELECTIO nis. Nisi poenitentiam habueritis, omnes peribitis. Luc. 13 C. LOCVM hodierna mihi disputatione tractandum , viri grauis simi, qui de summa facie (quod aiunt) spectauerit, apertiorem fortas se existimabit, quam vt no stram explicando diligentiam desideret, aut laborem. Qui vero introspicere curiosius velit, comperiet sane, multas in profundo veritates delitescere, plusque habere in reces su, quam in fronte promittit. Nisi poenitentiam (inquit apud Lucam dominus ) habueritis, omnes peribitis. Qui quidem locus, quae stionem licet simplicem continere videatur, multiplicem tamen dis serendi materiam subministrat. Nam cum duplex in poenitentiae nomine significatio sit & virtutis & sacramenti , mox animaduertitur disputationem meam in duas es se partes diuidendam: quarum altera versetur circa poenitentiae virtutem, altera circa poenitentiae sacramentum. Hec enim tractandi forma, atque particio, a magistro sententiarum dist. 14. primum accepta, vniuersis deinde theologis vsur pata est. Cumque de vtroque partitionis membro infinitas prope modum que stiones authores scholastici persequantur: at ego, sex mihi prae cipuas ex intimis huius loci visceribus eruendas putaui: quibus omnino expositis, nihil es se video, quod amplius ad thematis intelligentiam, desideretur. Ac principio statim, controuersia illa veniet in medium , quae fundamentum est caeterarum . An poenitencia sit dolor de peccatis, qua ratione contra Deum fuere commis sa. Euestigio sequeretur altera: Sit ne poe nitentia virtus. Succedet suo ordine, tertia, An sine poenitentiae virtute salus peccantibus es se possit. Quarto loco id quaeremus, an sit de poenitentie virtute peculiare praeceptum. Quinto in dubium vocabitur. Num etiam poe nitentiae sacramentum sit ad salutem neces sarium. Postremo, an hoc idem sacramentum, euangelico iure praeceptum sit. Has controuersias, tantisper dum definire contendo vos, viros ornatissimos, nostre huius consultationis & auditores & iudices, quae so diligenter attendite.