Quod si latine vocis nullam rationem haberemus, si rerum item consequentiam et ordinem negligeremus, etiamnum, Luthero Erasmo que ostenderemus Graecam μετανοὶας vocem poe nam quoque ad vindictam designare. Cuius rei testimonia si quis a nobis requireret, nihil es set profecto. quod tam facile expedire possemus , nisi ad alia properaret oracio. Certe Paulum . 2. ad Corinth. 7. pro poenitentia μετάνοια vsurpas se, vel proteruus inficiari non poterit habent enim graeca in hunc modum κ᾽ γρ κατάθεον λύϖκ, μετάνοιαν εις῀ σωτιρὶαν αμεταμ῾ελκτονκατεργαξεται : hoc est. quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in lutem non poenitendam operatur. Quo loco si resipiscentiam vertas, sententiam in apo stolo falsam efficies non enim tristitia resipi scentiam operatur: sed e diuerso resipiscentia tristitiam: at tristitia quae secundum Deum est poenitentiam hoc est voluntariam poenam,{ In epigrammate in occasionis statuam. } vindictamque culparum. Noster item Ausonius loquentem poenitentiam inducens: " sum" (inquit) "dea, quae facti, non factique exigo poe nas, nempe vt poeniteat, sic metanoea vocor." Non igitur siue latine poenitentia, siue grae ce menanoea, nouam solummodo vitam: sed & veteris odium vindictamque significat. Sed ais: si verbum verbo reddas, μετανοία mutatatio cogitationis & mentis est, transmentatio, si in hunc modum loqui latina consuetudo permitteret. Fateor equidem. At mentis mutatio es se non potest, nisi mens diuertat a malo, contraque accedat ad bonum . quod quia non fit gressibus corporis, sed affectibus animi, veterem vitam animus auersetur oportet, cum elegit nouam: sic enim animi mutationem recta philosophia interpretatur: quam si haberent Lutherani, nihil ab illis praeterea exigeremus, si modo haberent eam, non quam sibi fingunt ipsi, sed quam & vere et graphice describit Ambrosius. 2. lib. de poenitentia cap. { De poeniten . d. I. c. sunt qui. } 10. inquiens. Facilius inueni qui innocentiam seruauerint, quam qui congrue egerint poenitentiam . An quisquam illam poenitentiam putat, vbi requirendae ambitio dignitatis, vbi vini effu sio, vbi copule coniugalis vsus? Renunciandum seculo est, somno ipsi minus indulgendum quam natura postulat, interrumpendus est: gemitibus, interpellandus est suspiriis: seque strandus orationibus: viuendum ita, vt vitali huic moriamur vsui. Seipsum sibi homo abneget, & totus mutetur: sicut quendam adolescentem fabulae ferunt , post amores meretricios peregre profectum, & amore abolito regres sum, veteri postea occuris se dilectae, quae vbi non interpellatam mirata, putauerit non recognitam, dixerit ego sum: responderit ille, sed ego non sum ego. Hanc mihi cogitationem atque animi transformationem, si prae stiteris, iam ego de nomine nihil moror, Illa re vera poenitentia est, de qua nos in pre sentia disputamus.