Quòd ſi latine vocis nullã rationem haberemus, ſi rerum item conſequentiã et ordinẽ negligeremus, etiamnum, Luthero Eraſmo que oſtenderemꝰ Græcã μετανοὶας vocẽ pœ nam quoq; ad vindictã deſignare. Cuius rei teſtimonia ſi quis à nobis requireret, nihil eſ ſet profecto. quod tam facile expedire poſ ſemꝰ , niſi ad alia properaret oracio. Certè Paulũ . 2. ad Corinth. 7. pro pœnitentia μετάνοια vſurpaſ ſe, vel proteruus inficiari non poterit habent enim græca in hunc modũ κ᾽ γρ κατάθεον λύϖκ, μετάνοιαν εις῀ σωτιρὶαν αμεταμ῾ελκτονκατεργαξεται : hoc eſt. quæ enim ſecundum Deum triſtitia eſt, pœnitentiam in lutem non pœnitendam operatur. Quo loco ſi reſipiſcentiam vertas, ſententiam in apo ſtolo falſam efficies non enim triſtitia reſipi ſcentiam operatur: ſed è diuerſo reſipiſcẽtia triſtitiam: at triſtitia quæ ſecundum Deũ eſt pœnitentiam hoc eſt voluntariam pœnam,{ In epigrã mate ĩ occaſionis ſtatuam. } vindictamque culparum. Noſter item Auſonius loquentem pœnitentiam inducens: " ſum" (inquit) "dea, quæ facti, non factiq; exigo pœ nas, nempe vt pœniteat, ſic metanœa vocor." Non igitur ſiue latinè pœnitentia, ſiue græ cè menanœa, nouam ſolummodo vitam: ſed & veteris odium vindictamq; ſignificat. Sed ais: ſi verbum verbo reddas, μετανοία mutatatio cogitationis & mentis eſt, tranſmentatio, ſi in hunc modum loqui latina conſuetudo permitteret. Fateor equidem. At mentis mutatio eſ ſe non poteſt, niſi mens diuertat à malo, contraq; accedat ad bonũ . quod quia non fit greſsibus corporis, ſed affectibus animi, veterem vitã animus auerſetur oportet, cum elegit nouam: ſic enim animi mutationem recta philoſophia interpretatur: quã ſi haberent Lutherani, nihil ab illis præterea exigeremus, ſi modo haberent eam, non quã ſibi fingunt ipſi, ſed quam & verè et graphice deſcribit Ambroſius. 2. lib. de pœnitẽtia cap. { De œnitẽ . d. I. c. ſunt qui. } 10. inquiens. Facilius inueni qui innocentiã ſeruauerint, ꝗ̈ qui cõgrue egerint pœnitẽtiã . An quiſquàm illam pœnitentiam putat, vbi requirendæ ambitio dignitatis, vbi vini effu ſio, vbi copule coniugalis vſus? Renunciãdũ ſeculo eſt, ſomno ipſi minus indulgendum quàm natura poſtulat, interrumpendus eſt: gemitibus, interpellandus eſt ſuſpiriis: ſeque ſtrandus orationibus: viuendum ita, vt vitali huic moriamur vſui. Seipſum ſibi homo abneget, & totus mutetur: ſicut quendam adoleſcentem fabulæ ferũt , poſt amores meretricios peregre profectum, & amore abolito regreſ ſum, veteri poſtea occuriſ ſe dilectæ, quæ vbi non interpellatam mirata, putauerit nõ recognitam, dixerit ego ſum: reſpõderit ille, ſed ego non ſum ego. Hanc mihi cogitationem atque animi transformationem, ſi præ ſtiteris, iam ego de nomine nihil moror, Illa re vera pœnitentia eſt, de qua nos in prę ſentia diſputamus.