Sed illud tamen catholici quidam, contrario poenitus sensurus sensu atque ratione, in dubium vocant : an ad veram poenitentiam preter dolorem de peccato preterito, propositum exigatur, deinceps futura vitandi : ita vt quemadmodum { Maioris. 4 di. 14. q. 1 & alma in eadem dist. & que stione. } poenitentem vitam veterem detestari sic & nouam animo concipere. ac proponere neces sum sit, Et quidem iuniores nonnulli, existimant hoc propositum non es se in poenitentia neces sarium. Tum quoniam, vt vox ipsa prae se fert, poenitencia, culpas praeteritas respicit, non prospicit futuras: quod & Diuus Tho. animaduertit. 4. dist. 17. q. art. 2. q. 4. vbi as serit poenietentiae proprium obiectum es se peccatum commissum : quate ait, secundum suam speciem re spicit tantum peccatum preteritum . Tum etiam , quoniam ventura mala cauere, prudentiae actus est, non poenitentiae. Non igitur animus futura vitandi ad veram poenitentiam neces sarium est.