Nos vero, recentem hanc theologiam paulisper faces sat rogemus, & disputationis no strae perturbatricem exoremus vt sileat: veterumque authorum sententiam plectentes, intelligamus mutationem mentis, quam nomen graecum designare certum est, in poenitentia quoque latina voce comprehendi. Nisi enim mutetur totus (vt paulo ante referabamus ex Ambros.) vere poenitens es se non potest: at haec poenitentis mutatio, in eo sita est, si non vitam modo priorem respuat, sed & nouam animo complectatur, seseque informet atque animet ad recte iusteque viuendum: sit ergo (vt a more scholastico non discedamus) Prima conclusio.