Nos verò, recẽtem hanc theologiam pauliſper faceſ ſat rogemus, & diſputationis no ſtræ perturbatricem exoremus vt ſileat: veterumque authorum ſententiam plectentes, intelligamus mutationẽ mentis, quam nomen græcum deſignare certum eſt, in pœnitentia quoq; latina voce comprehendi. Niſi enim mutetur totus (vt paulo ante referabamus ex Ambroſ.) verè pœnitens eſ ſe non poteſt: at hæc pœnitentis mutatio, in eo ſita eſt, ſi non vitam modo priorem reſpuat, ſed & nouam animo complectatur, ſeſeque informet atq; animet ad rectè iuſteque viuendum: ſit ergo (vt à more ſcholaſtico non diſcedamus) Prima concluſio.