In poenitente semper haec duo coniuncta sunt, detestatio vitae veteris, & propositum vitae nouae: hanc Magister dist. 14. &. 15. tenet, & Albertus. 14. dist. art. 11. & Duran. dist. 17. q. 2. art. 2. & Alexand. quarta parte. q. 69. membro . 9. & Adrianus quolib. 5, art. 3. Caietanus in additionibus. 3, partis. q. 1. art. 1. & D. Tho. 3. parte. q. 85. arti. 3. &. 86. art. 2. &. 3. contra gentes cap. 158. &. 4. contra gentes. ca. 72. Quae quidem probatur, ex Apostolo ad Ephes. 4. "deponite", inquit, "vos veterem hominem , qui corrumpitur secundum desideria erroris: renouamini autem spiritu mentis vestrae, & induite nouum hominem." &c. non ergo satis est veterem exuere, nisi nouus homo induatur, quod certe voluntate fit non manibus corporis.