In pœnitente ſemper hæc duo coniuncta ſunt, deteſtatio vitæ veteris, & propoſitũ vitæ nouæ: hanc Magiſter diſt. 14. &. 15. tenet, & Albertus. 14. diſt. art. 11. & Duran. diſt. 17. q. 2. art. 2. & Alexand. quarta parte. q. 69. mẽ bro . 9. & Adrianus quolib. 5, art. 3. Caietanus in additionibus. 3, partis. q. 1. art. 1. & D. Tho. 3. parte. q. 85. arti. 3. &. 86. art. 2. &. 3. cõtra gẽ tes cap. 158. &. 4. contra gentes. ca. 72. Quæ quidem probatur, ex Apoſtolo ad Epheſ. 4. "deponite", inquit, "vos veterem hominẽ , qui corrumpitur ſecundum deſideria erroris: renouamini autem ſpiritu mentis veſtræ, & induite nouum hominem." &c. non ergo ſatis eſt veterem exuere, niſi nouus homo induatur, quod certè voluntate fit non manibus corporis.