Ezechiel item. 18. cap. " si autem" (inquit) "impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, & custodierit omnia praecepta mea. omnium iniquitatum eius non recordabor." Cu stodire autem omnia precepta, ad animi propositum sine dubio referendum est. quoniam non omnia simul praecepta custodienda occurrunt , cum homo poenitentiam agit, vtrumque igitur poe nitens simul prae stat: & quod dolet de omnibus peccatis suis, & quod omnia praecepta custodire proponit, & infra eodem cap. "Conuertimini" ait " & agite poenitentiam , proiicite a vobis omnes praeuaricationes vestras & facite vobis cor nouum & spiritum nouum" : quod est, nouam vitam animo & concipere & velle.