Ezechiel item. 18. cap. " ſi autem" (inquit) "impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis ſuis, & cuſtodierit omnia præcepta mea. omniũ iniquitatũ eius non recordabor." Cu ſtodire autem omnia pręcepta, ad animi propoſitũ ſine dubio referendũ eſt. quoniã non omnia ſimul præcepta cuſtodiẽda occurrũt , cùm homo pœnitentiã agit, vtrũq; igitur pœ nitens ſimul præ ſtat: & ꝙ dolet de omnibus peccatis ſuis, & ꝙ omnia præcepta cuſtodire proponit, & infra eodẽ cap. "Conuertimini" ait " & agite pœnitentiã , proiicite à vobis omnes præuaricationes veſtras & facite vobis cor nouum & ſpiritum nouum" : quod eſt, nouam vitam animo & concipere & velle.