Praeterea, primum quod ab eo qui fecit iniuriam postulamus est, huiusmodi propositum. Cum ergo finis proprius poenitentiae sit emendare Deo iniuriam, certe vere poenitens omnia exhibet, per quae iniuria compensatur. Inter haec autem (vt diximus) illud vnum est, vt homo habeat animum: alias deinceps iniurias non faciendi.