Præterea, primũ quod ab eo qui fecit iniuriã poſtulamus eſt, huiuſmodi propoſitum. Cum ergo finis proprius pœnitentiæ ſit emẽ dare Deo iniuriam, certè vere pœnitens omnia exhibet, per quæ iniuria compenſatur. Inter hæc autem (vt diximus) illud vnum eſt, vt homo habeat animum: alias deinceps iniurias non faciendi.