PRinceps igitur quae stio ea erat: an poe nitentia sit dolor de peccatis, quia contra Deum fuere commis sa. Vbi inuestigare compellimur, quidnam poenitentia sit, quidque sua definitione & natura contineat : id quod in hac materia difficillimum est, egetque disquisitione non parua. Et quanuis controuersiae omnes sine discrimine apud scholasticos soleant in vtramque partem disceptari: ego tamen hanc primam (quoad per aduersarios licebit) sine argumentis vltro citroque iactatis, exponere cupio, Quod (nisi me mea fallit opinio) res alioqui explicatu difficilis, hoc seruato tenore facilius explanabitur.