PRinceps igitur quæ ſtio ea erat: an pœ nitentia ſit dolor de peccatis, quia contra Deum fuere commiſ ſa. Vbi inueſtigare compellimur, quidnam pœnitentia ſit, quidq; ſua definitione & natura cõtineat : id quod in hac materia difficillimum eſt, egetq́; diſquiſitione non parua. Et quanuis controuerſiæ omnes ſine diſcrimine apud ſcholaſticos ſoleãt in vtramq́; partem diſceptari: ego tamẽ hanc primam (quoad per aduerſarios licebit) ſine argumẽtis vltrò citroq́; iactatis, exponere cupio, Quòd (niſi me mea fallit opinio) res alioqui explicatu difficilis, hoc ſeruato tenore facilius explanabitur.