Praeterea vera poenitentia non est sine actu charitatis, vt mox definiemus: sed per actum charitatis, volumus deo in omnibus placere & in nullis displicere. Igitur, animus in futurum bene viuendi, vero poenitenti qui ad deum conuertitur, dees se non potest. Quod & nunc in concilio Trident. sessione. 6. ca. 5. &. 6. definitur: & in concilio Florentino fuerat ante declaratum, videlicet ad contricionem (quae poenitentiae primus actus est) pertinere, vt doleat de peccato commis so, cum proposito non peccandi de cetero. Nec potest, dici: concilium loqui, de proposito implicito. Pari enim ra tione statueret, ad contritionem cordis spectare propositum ieiunandi tempore quadragesimae. Praeterquam quod vana es set talis determinatio, & explicatio contritionis , si de implicito proposito intelligeretur. Et simili quoque ratione interpretaremur, ad contritionem cordis pertinere: implicite dolere de peccato commis so.