Præterea vera pœnitentia nõ eſt ſine actu charitatis, vt mox definiemus: ſed per actum charitatis, volumus deo in omnibus placere & in nullis diſplicere. Igitur, animus in futurum bene viuendi, verò pœnitẽti qui ad deũ conuertitur, deeſ ſe non poteſt. Quod & nũc in concilio Trident. ſeſsione. 6. ca. 5. &. 6. definitur: & in concilio Florentino fuerat ante declaratum, videlicet ad contricionem (quæ pœnitẽtiæ primus actus eſt) pertinere, vt doleat de peccato commiſ ſo, cũ propoſito non peccandi de cętero. Nec poteſt, dici: conciliũ loqui, de propoſito implicito. Pari enim ra tione ſtatueret, ad contritionem cordis ſpectare propoſitum ieiunandi tẽpore quadrageſimæ. Præterquã quod vana eſ ſet talis determinatio, & explicatio cõtritionis , ſi de implicito propoſito intelligeretur. Et ſimili quoque ratione interpretaremur, ad cõtritionẽ cordis pertinere: implicitè dolere de peccato commiſ ſo.