Secunda conclusio: huiusmodi propositum est de ratione poenitentiae . Hanc tenet Diuus Thom. expresse & eam persuadere nititur. 3. par. q. 90. ar. 4. &. 4. contra gentes . cap. 27. quia actus morales, ex fine recipiunt speciem. At fines poenitentiae & doloris de peccato, est noua vita: ergo illum finem intendere, est de ratione poenitentie, quemadmodum enim, expulsio dispositionis contrariae, su apte natura paratur ad conuenientem formam inducendam & propulsatio humoris corrupti, ab arte naturaque instituitur, vt noua sanitatis forma proueniat: ita & peccata antecedentia destruere, atque auersari, ad vitam nouam instituendam ordinatur.