Secunda concluſio: huiusmodi propoſitũ eſt de ratione pœnitẽtiæ . Hanc tenet Diuus Thom. expreſsè & eam perſuadere nititur. 3. par. q. 90. ar. 4. &. 4. cõtra gẽtes . cap. 27. quia actus morales, ex fine recipiunt ſpeciem. At fines pœnitẽtiæ & doloris de peccato, eſt noua vita: ergo illum finem intendere, eſt de ratione pœnitentię, quemadmodum enim, expulſio diſpoſitionis contrariæ, ſu apte natura paratur ad conuenientem formam inducẽdã & propulſatio humoris corrupti, ab arte naturaque inſtituitur, vt noua ſanitatis forma proueniat: ita & peccata antecedẽtia deſtruere, atq; auerſari, ad vitam nouam inſtituendã ordinatur.