Quippe si quem peccata contristant , vel quod turpia sunt, vel quod infamiae notam inuserunt, aut aliud damnum dedere peccanti, huius dolor idoneus non est nec delicto aduersus deum commis so pensando nec infenso deo placando & conciliando. Nam ne homo quidem iu stus placaretur, cum is qui lae sit nullam ipsius haberet in dolore rationem : nec redintegraretur amicitia dum qui eam violauit, iacturam propriam sentit, non amici offensionem. 2. ad Corint. 7. "gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad poenitentiam." " Contristati enim estis secundum Deum , quae enim secundum deum tristitia est." &c. Tristatur, inquit Ambrosius, secundum Deum, quia delet quod fecit quod odit Deus: Idem Chriso stomus homilia. 15. in hanc secundam epistolam: sed expressius homilia. 4. in eandem.