Quippe ſi quẽ peccata cõtriſtãt , vel quod turpia ſunt, vel ꝙ infamiæ notam inuſerunt, aut aliud damnũ dedêre peccanti, huius dolor idoneus nõ eſt nec delicto aduerſus deũ commiſ ſo penſando nec infenſo deo placando & conciliando. Nam ne homo quidẽ iu ſtus placaretur, cùm is qui læ ſit nullam ipſius haberet in dolore rationẽ : nec redintegraretur amicitia dum qui eam violauit, iacturam propriam ſentit, non amici offenſionem. 2. ad Corint. 7. "gaudeo nõ quia contriſtati eſtis ſed quia contriſtati eſtis ad pœnitentiam." " Cõ triſtati enim eſtis ſecundum Deũ , quæ enim ſecundum deum triſtitia eſt." &c. Triſtatur, inquit Ambroſius, ſecundum Deum, quia delet quòd fecit quod odit Deus: Idem Chriſo ſtomus homilia. 15. in hanc ſecundam epiſtolam: ſed expreſsius homilia. 4. in eandem.