Poenitentiam ergo definituris, vt a facillimis ordiamur, tenenda primúm est ipsius vocis origo. Nam sine huiusmodi notione rem de qua dis serimus probe tenere non possumus . Poenitentiam itaque a poena deriuari, nemo est qui possit ambigere. Poena autem, vindicta quedam est praeteritae culpae. Vnde & Prisci authores, verbum poenio, pro eo quod punio, vsurpauere. Sed, & cum rerum male gestarum , quasi, vindicante natura, ipsi intra nos de nobis supplicium sumimus, tum, poenitere proprie dicimur. Poenitentiae autem vocabulum tam etsi latius pateat, vsu tamen doctissimorum , in bonam partem deflecti solet: vt non , nisi quae iu ste pro culpis as sumitur, Poenitentia nuncupetur .