Pœnitentiam ergo definituris, vt à facillimis ordiamur, tenenda primúm eſt ipſius vocis origo. Nam ſine huiuſmodi notione rem de qua diſ ſerimus probè tenere nõ poſ ſumꝰ . Pœnitentiam itaq; à pœna deriuari, nemo eſt qui poſsit ambigere. Pœna autem, vindicta quedam eſt præteritæ culpæ. Vnde & Priſci authores, verbũ pœnio, pro eo quod punio, vſurpauere. Sed, & cùm rerum malè geſtarũ , quaſi, vindicante natura, ipſi intra nos de nobis ſupplicium ſumimus, tum, pœnitere propriè dicimur. Pœnitentiæ autem vocabulum tam etſi latius pateat, vſu tamẽ doctiſsimorũ , in bonã partẽ deflecti ſolet: vt nõ , niſi quæ iu ſtè ꝓ culpis aſ ſumitur, Pœnitẽtia nũcupetur .