Item nisi hac ratione & fine, peccator poe nitentiam ageret, ad Deum minime per suam poenitentiam conuerteretur: cum tamen Chri stiani poenitentem , & conuersum ad deum, eundem prorsus intelligamus. Quoniam & arcanae literae poenitentiam sine peccatoris ad Deum conuersione penitus ignorat. Ioel. 2. "Conuertimini ad me in toto corde vestro." &c. Ezec. 18. "Conuertimini & agite poenitentiam." Esa. 35. "Derelinquat viam suam & reuertatur ad dominum", & Psalmus. 118. "Exitus aqua rum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam." Vbique igitur ratio finisque poenitentiae Deus ipse describitur.