Sed existit hoc loco quae stio non parua, an illa ratio formalis & motiua poenitentiae sine dilectione possit haberi. Quod in hanc formam alii quaerunt, an in poenitentiae finitione oporteat contineri, quod sit dolor de peccatis quia sunt contra Deum super omnia dilectum.