Sed exiſtit hoc loco quæ ſtio nõ parua, an illa ratio formalis & motiua pœnitentiæ ſine dilectione poſsit haberi. Quod in hanc formam alii quærunt, an in pœnitentiæ finitione oporteat contineri, quòd ſit dolor de peccatis quia ſunt cõtra Deum ſuper omnia dilectum.