Item secundo consequens probatur es se falsum, quia si dilectio contritionem praecederet, iam prima poenitentis contritio es set meritoria, cum a charitate proficisceretur : refereturque ab eadem charitate in deum super omnia dilectum. At contritio prima, meritoria es se non potest, quia vel meretur gratia, vel gloriam , non gratiam quia prima gratia sub merito non cadit: gratiam vero simul fieri & augeri impossibile est. Quare, prima contritio, nec primam gratiam, nec augmentum eius promeretur: sed ne gloriam quidem: quia vel meretur gloriam quae respondet primae gratie: puta vt quatuor, si gratia prima erat vt quatuor: vel meretur augmentum illius gloriae: si primum, iam gloria quae respondet prime gratiae, non daretur gratis, contra Apo stolum ad Rom. 6. inquientem,"gratia dei vita aeterna." Et contra rationem quae dictat gratiam nihil aliud es se: quam acceptionem ad gloriam: vnde si quis accepit gratiam primam sine meritis: ergo & acceptatus est ad gloriam correspondentem sine meritis. augmentum vero glorie, si prima contritio mereretur: pariter quoque & augmentum gratiae: quod iam re probatum est.