Item ſecundò conſequens probatur eſ ſe falſum, quia ſi dilectio contritionem præcederet, iam prima pœnitentis contritio eſ ſet meritoria, cùm à charitate ꝓficiſceretur : refereturque ab eadem charitate in deum ſuper omnia dilectum. At contritio prima, meritoria eſ ſe non poteſt, quia vel meretur gratiã vel gloriã , non gratiam quia prima gratia ſub merito non cadit: gratiam vero ſimul fieri & augeri impoſsibile eſt. Quare, prima contritio, nec primam gratiam, nec augmentum eius promeretur: ſed ne gloriã quidem: quia vel meretur gloriam quæ reſpondet primæ gratię: puta vt quatuor, ſi gratia prima erat vt quatuor: vel meretur augmentum illius gloriæ: ſi primum, iam gloria quæ reſpondet primę gratiæ, non daretur gratis, contra Apo ſtolum ad Rom. 6. inquientem,"gratia dei vita æterna." Et contra rationem quæ dictat gratiam nihil aliud eſ ſe: quàm acceptionẽ ad gloriam: vnde ſi quis accepit gratiã primam ſine meritis: ergo & acceptatus eſt ad gloriã correſpondentem ſine meritis. Augmentũ verò glorię, ſi prima contritio mereretur: pariter quoque & augmentum gratiæ: quod iam re probatum eſt.