denique consequens falsitas ostenditur ex D. Thom. 4. d. 14. q. 1. arti. 2, q. 2. cuius verba sunt. Quandoque aliquis fugit malum propter desiderium boni, quandoque autem ex diuerso, & hic motus est frequentior in reuer sione peccatoris ad Deum per poenitentiam . Vnde poenitentia est prior charitate, & cum motus amoris poenitentiam praecedit, non est amor charitatis, quia charitas amis sa, non recuperatur nisi per actum poenitentiae virtutis: hactenus ille. In contrarium est, quod omnis dolor in amore fundatur eo enim quod aliquid amamus, de eius amissione dolemus.