Deniq́; conſequens falſitas oſtenditur ex D. Thom. 4. d. 14. q. 1. arti. 2, q. 2. cuius verba ſunt. Quandoque aliquis fugit malum propter deſiderium boni, quandoq; autem è diuerſo, & hic motus eſt frequentior in reuer ſione peccatoris ad Deũ per pœnitentiã . Vnde pœnitentia eſt prior charitate, & cum motus amoris pœnitentiã præcedit, nõ eſt amor charitatis, quia charitas amiſ ſa, non recuperatur niſi per actum pœnitentiæ virtutis: hactenus ille. In contrarium eſt, quòd omnis dolor in amore fundatur eo enim quod aliquid amamus, de eius amiſsione dolemus.