Iustae autem vindictae duo sunt genera: alterum publicum, in quo alius est reus, alius iudex, accusator, & testis: alterum priuatum, in quo, & reus, & vindicationis administer idem est. In illo, aliena culpa vindicatur: in hoc propria. Illa vindicta inuoluntaria patienti est: haec contra, voluntaria. Poenitentie igitur nomen, non quam libet culpae vindictam, sed illam voluntariam designat, qua reus ipse sponte poenas eligit, vt in proprias culpas animaduertat. Augustinus (siue quis alius eius operis fuit author) in libro de vera & falsa poenitentia. cap. 19. "Poenitere" (inquit) "est poenam tene" { De poen. dist. 3. ca. poenitentia est. } "re, vt semper puniat in se vlciscendo , quod commisit peccando", & cap. 8. "Poenitentia est quae dam dolentis vindicta, voluntarie punientis in se, quod commisisse se, dolet." Quo & Ambrosius videtur allusis se, super Psal. 27. concione . 1. dicens. Plena est difinitio poenitentie commemoratio delictorum, vt vnusquisque peccata sua, velut quodam quotidiani sermonis flagello castiget, & commissa sibi flagitia condemnet . Literae quoque sacrae passim admonent poe nitentiam agere, ad quam profecto non exhortarentur, nisi spontanea es set: nec poenitentiam ab alio inflictam, agendam es se monerent: sed potius patiendam. Quod nostro in themate etiam intelligitur si verba diligentius expendantur. Nisi poenitentiam habueritis ait. Id autem habere dicimur, quod in nostra potestate est: vt D. Thom. annotauit. 1. p. q. 38. art. 1.