Iuſtæ autem vindictæ duo ſunt genera: alterum publicum, in quo alius eſt reus, alius iudex, accuſator, & teſtis: alterum priuatum, in quo, & reus, & vindicationis adminiſter idẽ eſt. In illo, aliena culpa vindicatur: in hoc propria. Illa vindicta inuoluntaria patienti eſt: hæc contra, voluntaria. Pœnitentię igitur nomen, non quam libet culpæ vindictam, ſed illam voluntariã deſignat, qua reus ipſe ſponte pœnas eligit, vt in proprias culpas animaduertat. Auguſtinus (ſiue quis alius eius operis fuit author) in libro de vera & falſa pœnitentia. cap. 19. "Pœnitere" (inquit) "eſt pœnam tene" { De pœn. diſt. 3. ca. pœnitentia eſt. } "re, vt ſemper puniat in ſe vlciſcẽdo , quod cõ miſit peccando", & cap. 8. "Pœnitentia eſt quæ dam dolentis vindicta, voluntariè punientis in ſe, quod cõmiſiſ ſe ſe, dolet." Quo & Ambroſius videtur alluſiſ ſe, ſuper Pſal. 27. cõcione . 1. dicens. Plena eſt difinitio pœnitentię cõ memoratio delictorum, vt vnuſquiſque peccata ſua, velut quodam quotidiani ſermonis flagello caſtiget, & cõmiſ ſa ſibi flagitia condẽ net . Literæ quoq; ſacræ paſsim admonẽt pœ nitentiam agere, ad quã profecto non exhortarentur, niſi ſpontanea eſ ſet: nec pœnitentiã ab alio inflictam, agendã eſ ſe monerent: ſed potius patiendam. Quod noſtro in themate etiam intelligitur ſi verba diligentius expendantur. Niſi pœnitẽtiã habueritis ait. Id autẽ habere dicimur, quod in noſtra poteſtate eſt: vt D. Thom. annotauit. 1. p. q. 38. art. 1.