Primum probatur haec conclusio testimonio D. Augu. 14. de ciui. dei. cap. vltimo vbi as serit, neminem pertinere ad ciuitatem Dei nisi per amorem dei, vsque ad contemptum sui: sed omnem vere poenitentem ad Dei ciuitatem pertinere nemini dubium est, ergo. Et lib. de vera & fal. poeniten. cap. 9. pro ab absurdo habet quod sine amore dei, quisquam consequatur indulgentiam, sine quo nullus inuenit gratiam. & cap. 17. idem ait, & lib. contra Crescon. 2. cap. 12. cum dixis set: & eleemo sinis & verbo veritatis, & contritione remitti peccata, subdit, mundantur etiam, ipsa quae supereminet omnibus charitate, quae vna si adsit omnia illa recte fiunt: si autem desit, illa omnia frustra fiunt. Praeterea. 1. Ioan. 3. qui non diligit manet in morte.