Primum probatur hæc concluſio teſtimonio D. Augu. 14. de ciui. dei. cap. vltimo vbi aſ ſerit, neminem pertinere ad ciuitatem Dei niſi per amorem dei, vſque ad contemptum ſui: ſed omnem vere pœnitentem ad Dei ciuitatem pertinere nemini dubium eſt, ergo. Et lib. de vera & fal. pœniten. cap. 9. pro ab abſurdo habet quod ſine amore dei, quiſquã conſequatur indulgentiam, ſine quo nullus inuenit gratiam. & cap. 17. idem ait, & lib. cõ tra Creſcon. 2. cap. 12. cum dixiſ ſet: & eleemo ſinis & verbo veritatis, & cõtritione remitti peccata, ſubdit, mundãtur etiam, ipſa quæ ſupereminet omnibꝰ charitate, quæ vna ſi adſit omnia illa rectè fiunt: ſi autem deſit, illa omnia fruſtra fiunt. Præterea. 1. Ioan. 3. qui non diligit manet in morte.